24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: " Magister vester non solvit didrachma? ".
25 Ait: " Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: " Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ".
26 Cum autem ille dixisset: " Ab alienis ", dixit illi Iesus: " Ergo liberi sunt filii.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".