18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: " Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ". Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit ficulnea? ".
21 Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet.
22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ".