publicidade

Mateus 25

1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.6 Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".9 Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".12 At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

publicidade