1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae2 et dicens: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto:Parate viam Domini,rectas facite semitas eius!" ".4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
publicidade