1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.3 Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ".4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi6 et dicit ei: " Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:Angelis suis mandabit de te,et in manibus tollent te,ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ".7 Ait illi Iesus: " Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" .8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum9 et dicit illi: " Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me".10 Tunc dicit ei Iesus: Vade, Satanas! Scriptum est enim:Dominum Deum tuum adorabiset illi soli servies" ".11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
publicidade