5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
6 et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ".
7 Et ait illi: " Ego veniam et curabo eum ".
8 Et respondens centurio ait: " Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit".
10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ".
13 Et dixit Iesus centurioni: " Vade; sicut credidisti, fiat tibi ". Et sanatus est puer in hora illa.