1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.4 Dixit autem Iudas: " Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ".5 Et dixerunt hostes nostri: " Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ".6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,
publicidade