1 Filius sapiens disciplina patris;qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis,anima autem praevaricatorum violentia.
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam;qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
4 Vult et non habet piger,anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax iustus detestabitur,impius autem confundit et dehonestat.
6 Iustitia custodit innocentem in via,impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat;et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri divitiae suae;qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux iustorum laetificat,lucerna autem impiorum exstinguetur.
10 Inter superbos tantum iurgia sunt,et apud humiles sapientia.
11 Substantia festinata minuetur;qui autem colligit manu, multiplicat.
12 Spes, quae differtur, affligit animam,lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat;qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
14 Lex sapientis fons vitae,ut declinet a laqueis mortis.
15 Intellegentia bona dabit gratiam,in itinere infidelium vorago.
16 Omnis astutus agit cum consilio;qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 Nuntius impius cadet in malum,legatus autem fidelis sanitas.
18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam;qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 Desiderium, si compleatur, delectat animam;detestantur stulti fugere mala.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;amicus stultorum malus efficietur.
21 Peccatores persequitur malum,et iustis retribuentur bona.
22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes;et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus pauperum,et est qui perit, deficiente iudicio.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum;qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 Iustus comedit et replet animam suam,venter autem impiorum insaturabilis.