1 Ne aemuleris viros malosnec desideres esse cum eis,
2 quia rapinas meditatur mens eorum,et perniciem labia eorum loquuntur.
3 Sapientia aedificabitur domus,et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria,universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est,et vir doctus firmat robur.
6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum,et erit salus, ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia,in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere,vir perniciosus vocabitur.
9 Cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.
10 Si fueris lassus in die angustiae,coartabitur fortitudo tua.
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem;et, qui trahuntur ad interitum, retine.
12 Si dixeris: " Nesciebamus hoc ";nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit,et servatorem animae tuae nihil fallitreddetque homini iuxta opera sua?
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum estet favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae;quam cum inveneris, erit tibi posteritas,et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, o nequam, domui iustineque vastes requiem eius.
16 Septies enim cadet iustus et resurget;impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas,et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
18 ne forte videat Dominus, et displiceat eiet auferat ab eo iram suam.
19 Ne succendas ira in pessimosnec aemuleris impios,
20 quoniam non erit posteritas maligno,et lucerna impiorum exstinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regemet cum nova sectantibus non commiscearis,
22 quoniam repente consurget perditio eorum,et ruinam utriusque quis novit?
23 Haec quoque sapientibus:Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
24 Qui dicit impio: " Iustus es ",maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur,et super ipsos veniet benedictio boni.
26 Labia deosculatur,qui recta verba respondet.
27 Praepara foris opus tuumet diligenter exerce illud in agro tuo,ut postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuumnec decipias quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas: " Quomodo fecit mihi, sic faciam ei,reddam viro secundum opus suum ".
30 Per agrum hominis pigri transiviet per vineam viri sensu carentis:
31 et ecce totum repleverant urticae,et operuerant superficiem eius spinae,et maceria lapidum destructa erat;
32 quod cum vidissem, posui in corde meo,vidi, didici disciplinam:
33 " Parum dormies, modicum dormitabis,pauxillum manus conseres, ut quiescas,
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,et mendicitas quasi vir armatus ".