5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
publicidade