1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui redimit de interitu vitam tuam,qui coronat te in misericordia et miserationibus;