1 Magistro chori. David.In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer!
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,paraverunt sagittas suas super nervum,ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quando fundamenta evertuntur,iustus quid faciat? ".
4 Dominus in templo sancto suo,Dominus, in caelo sedes eius.Oculi eius in pauperem respiciunt,palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium;qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur;et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,recti videbunt vultum eius.