1 ALLELUIA.In exitu Israel de Aegypto,domus Iacob de populo barbaro,2 factus est Iuda sanctuarium eius,Israel potestas eius.3 Mare vidit et fugit,Iordanis conversus est retrorsum;4 montes saltaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium. -5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?6 Montes, quod saltastis sicut arietes,et colles, sicut agni ovium?7 A facie Domini contremisce, terra,a facie Dei Iacob,8 qui convertit petram in stagna aquarumet silicem in fontes aquarum.
publicidade