1 Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania?2 Astiterunt reges terrae,et principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversus christum eius:3 " Dirumpamus vincula eorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum! ".4 Qui habitat in caelis, irridebit eos,Dominus subsannabit eos.5 Tunc loquetur ad eos in ira suaet in furore suo conturbabit eos:6 " Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ".7 Praedicabo decretum eius.Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu;ego hodie genui te.8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuamet possessionem tuam terminos terrae.9 Reges eos in virga ferreaet tamquam vas figuli confringes eos ".10 Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram.11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,et pereatis de via,cum exarserit in brevi ira eius.Beati omnes, qui confidunt in eo.
publicidade