1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.

2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo.Sitivit in te anima mea,te desideravit caro mea.In terra deserta et arida et inaquosa,

3 sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.

5 Sic benedicam te in vita meaet in nomine tuo levabo manus meas.

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum,in matutinis meditabor de te,

8 quia fuisti adiutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9 Adhaesit anima mea post te,me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam,introibunt in inferiora terrae,

11 tradentur in potestatem gladii,partes vulpium erunt.