10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

11 Qui enim dixit: " Non moechaberis ", dixit et: " Non occides "; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.

12 Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.