14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
16 dicat autem aliquis de vobis illis: " Ite in pace, calefacimini et saturamini ", non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.