13 Age nunc, qui dicitis: " Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ";

14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

15 pro eo ut dicatis: " Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ".

16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!