1 Aperi, Libane, portas tuas,et comedat ignis cedros tuas.
2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus,quoniam magnifici vastati sunt;ululate, quercus Basan,quoniam corruit saltus impervius.
3 Vox ululatus pastorum,quia vastata est magnificentia eorum;vox rugitus leonum,quoniam vastata est superbia Iordanis.
4 Haec dicit Dominus Deus meus: " Pasce pecora occisionis.
5 Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: Benedictus Dominus! Dives factus sum". Et pastores eorum non miserentur eorum.
6 Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum ".
7 Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
8 Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei.
9 Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
10 Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
11 Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
12 Et dixi ad eos: " Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ". Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.
13 Et dixit Dominus ad me: " Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ".Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.
15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;
16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra,qui perituram ovem non visitabit,dispersam non quaeretet contritam non sanabitet stantem non sustinebitet carnes pinguium comedetet ungulas earum confringet.
17 Vae stulto meo pastoriderelinquenti gregem!Gladius super brachium eiuset super oculum dextrum eius;brachium eius ariditate siccetur,et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".