1 et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis,

2 statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini.

3 et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex.

4 non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras

5 secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel,

6 immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.

7 et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.

8 haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.

9 et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos.

10 et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus

11 et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum.

12 et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia,

13 et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus.

14 sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron.

15 et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege.

16 et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis.

17 et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini

18 illa die, agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae.

19 et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem.

20 et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae.

21 et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.

22 octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.

23 et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia.

24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.

25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.

26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?

27 non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.

28 et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.

29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam.

30 et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.

31 et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.

32 et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel.

33 haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.

34 et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.

35 et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis,

36 multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem.

37 et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem.

38 et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto.

39 annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.

40 post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.

41 et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.

42 nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.

43 et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo.

44 regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.

45 et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.

46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,

47 et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.

48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.

49 et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.

50 et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis et tabernaculo suo.

51 ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius,

52 quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.

53 hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum.

54 sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.

55 et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.

56 et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.

57 et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae,

58 quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta.