1 regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae,

2 suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam

3 dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.

4 et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.

5 si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.

6 quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento,

7 in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem.

8 et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,

9 adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.

10 et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.

11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.

12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.

13 horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.

14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.

15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam.

16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,

17 domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen

18 et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant.

19 quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.

20 et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,

21 sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum.

22 et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens,

23 et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est.

24 nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.

25 tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt:

26 legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens,

27 et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice.

28 nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant,

29 sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur.

30 tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine,

31 coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis.