1 et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,
2 filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.
3 hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere.
4 et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.
5 et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,
6 anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,
7 venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.
8 in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.
9 accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:
10 rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem.
11 humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.
12 si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,
13 ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,
14 et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,
15 quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia,
16 ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.
17 et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.
18 et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,
19 et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.
21 et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem
22 et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.
23 omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
24 vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius
25 nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
26 tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,
27 ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.
28 et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,
29 et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.
30 et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.
31 et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:
32 ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,
33 ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,
34 ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti,
35 ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta,
36 ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta,
37 ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,
38 ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim,
39 ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta,
40 ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo,
41 ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem;
42 ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.
43 et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos.
44 et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.
45 et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos.
46 et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii.
47 et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.
48 et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,
49 Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;
50 et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.
51 et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.
52 erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.
53 diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.
54 et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.
55 et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.
56 et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.
57 et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum
58 et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.
59 et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.
60 vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.
61 et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.
62 et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.
63 et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.
64 et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa
65 et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
66 qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex,
67 agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.
68 et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.
69 et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae
70 et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis.
71 coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei.
72 et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus.
73 et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.
74 et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum
75 dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam.
76 peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,
77 quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem.
78 et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem.
79 et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae,
80 detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae.
81 et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum
82 et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
83 et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum
84 dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua.
85 et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris.
86 et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum.
87 et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.
88 et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius.
89 nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum?
90 Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem,
91 ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.
92 et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine.
93 et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.
94 et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum,
95 sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica,
96 ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac.
97 et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.