publicidade

1 Maccabees 1

1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala13 et bonus visus est sermo in oculis eorum14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt67 et facta est ira magna super populum valde

publicidade