1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem18 quia non misit argentum et pueros propterea periit19 et mentitus est et non dimisit Ionathan20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris
publicidade