1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti

2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi

9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec

16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum

18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci

23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna

37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem

41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex