publicidade

1 Maccabees 2

1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis3 et Simeon qui cognominabatur Thasi4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes13 quo ergo nobis adhuc vivere14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum35 et concitaverunt adversus eos proelium36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

publicidade