1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar50 et siluit terra Iuda dies paucos
publicidade