publicidade

1 Pedro 3

1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant2 considerantes in timore castam conversationem vestram3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

publicidade