publicidade

1 Pedro 4

1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos

publicidade