1 tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion2 convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus3 veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes arcam4 et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitae5 rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper8 cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem9 in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini
publicidade