3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis
publicidade