8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
publicidade