publicidade

3 João 1

1 senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate2 carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua3 gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas4 maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes5 carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo7 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus8 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur15 pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen

publicidade