publicidade

Atos 16

16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo

publicidade