25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
publicidade