publicidade

Atos 2

14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

publicidade