14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
publicidade