44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
publicidade