1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
publicidade