publicidade

Atos 7

44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob47 Salomon autem aedificavit illi domum48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est50 nonne manus mea fecit haec omnia

publicidade