1 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum12 dereliquisti fontem sapientiae13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius16 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram17 qui in avibus caeli inludunt18 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum19 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt20 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt21 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus33 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore34 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt35 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas36 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum37 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo38 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
publicidade