1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt17 ego autem quid possum adiuvare vos18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
publicidade