1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
publicidade