publicidade

Efésios 4

25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram27 nolite locum dare diabolo28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

publicidade