publicidade

Efésios 5

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

publicidade