publicidade

Êxodo 39

1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta9 quadrangulum duplex mensurae palmi10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis12 in tertio ligyrius achates amethistus13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius26 et mitras cum coronulis suis ex bysso27 feminalia quoque linea byssina28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus34 velum arcam vectes propitiatorium35 mensam cum vasis et propositionis panibus36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus38 et tentorium in introitu tabernaculi39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

publicidade