1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones6 et ante illud altare holocausti7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur10 altare holocausti et omnia vasa eius11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas35 si pendebat desuper manebant in eodem loco36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
publicidade