publicidade

Filemom 1

1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen

publicidade