publicidade

Filipenses 1

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

publicidade