publicidade

Gênesis 11

5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

publicidade